# De subtilitate 77.5-6

Girolamo Cardano, De subtilitate, 77.5 to 77.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/77.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/77.5

Ergo aura maximè fit ubi aqua temporem à Sole conceperit, indicio est quòd sub ortu & occasu non media die, circa flumina aestate oritur. Cum enim Sol eleuat nec attrahit ad superiora, aquae motu aer impellitur, qui ab aqua refrigeratus auram suauem efficit, quam iuxta exortum Solis & occasum aestate circa flumina sentire solemus. At Nili initium proculdubio cum citra cir culum brumalem sit, & totus per torridam feratur regionem, auram nunquam con cipere poterit: nam & si creetur aliqua, statim immodico Solis calore consumitur. Flumen uerò eodem cursu quo aerem refrigerat, purgatur ab omni terrrena sorde: ideoque nullum salsum, posset tamen esse ubi è loco proximo materia salsa in illud influeret, uerum & si contingere possit, haud tamen faci le ob dictam causam huius exemplum inuenias. Sic Nilus cum è longissimis ue. Flumen cur nul lum salsum. miat regionibus, & calore Solis torreatur, aquas secum defert saluberrimas. At maria omnia salsa sunt atque etiam amara, cuius rationem ubi exposuero prius propositam quaestionem subijciam.

---

Girolamo Cardano, De subtilitate. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_subtilitate.
