# De subtilitate 79.1-4

Girolamo Cardano, De subtilitate, 79.1 to 79.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/79.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/79.1

Indicio est quòd omnia ab uno deriuantur, Mediterraneum, Rubrum, Euxinum, Caspium, Magalianum, Hiperboreum, Germanicum, Herculeum, Cantabricum, Britannicum, Sarmaticum, Indicum, Africum, Baltium, Glatiale, tum sinus: ut Barbaricus, Atlanticus, Magnus, Arabicus, Persicus, Maeotisque palus, occani partes sunt aut germina. Neque ignoro Ptolemaeum de Caspij maris ortu aliud sentire, ipsumque ab Oceano separare: at non ex sententia Plinij, nec Strabonis, aut Solini, uel Prisciani. Sed hoc parum refert, neque enim repugnat, & si non sit, mare tamen esse quod cum alijs non conueniat: ut Mortuum mare & Galileae, quae cum inuicem conueniant, non tamen Oceani sunt membra, Sunt tamen ambo salsa, & quod magis mirum est, mortuum etiam amarum, inde historiae causam dedit, & tamen plus abest à Syriaco, quod est Mediterranci pars, quàm Galilaeum, quòd igitur nullum praeter hoc, & mortuum, quod olim Asphaltis lacus uocabatur, ab oceano sit separatum satis apertum est, nec prohibet quicquam & haec per subterraneos specus cum illo communicare: atque ob id aeternum dicere omne mare aquarum non loci continuo statu semperque salsum. Tria enim ad salsuginem seruandam sufficere uidentur. Solis calor, quo terra uritur, putrescuntque aquae, quòd non decurrat ut flumina, imbresque excipiat. Omnis enim imbrifera aqua, quòd Sole torreatur, & mora putrescat, subsalsa est. At lacus geniti sunt uerè, quoniam flumina à quibus fiunt initium habuerunt. Quamobrem & si excipiant imbres, salsum tamen saporem concipere nequeunt. Nec esse possunt salsi lacus, nisi terra ipsa ubi sunt salem praeferat, ob id nec magni quidem. Indicio esse potest Acronus lacus, quem nunc uocant Constantiensem, qui tametsi magnitudine mari similis fermè cuipiam uideatur, aquis tamen dulcibus non salsis plenus est, quòd illius initium ex Rheno flumine fuerit. Adiuuat tamen ad maris salsuginem illius immensa uastitas, in qua uelut & in amplo terrae spacio salis montes non paucos contineri necesse est. Ergo sale dissoluto, adiuuante praecipuè Maris aestus illo quotidiano aestu, salsum fieri mare totum contingit.

---

Girolamo Cardano, De subtilitate. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_subtilitate.
