Latin
DIBER IERINVM
Girolamo Cardano, De subtilitate 86
Unproofread scanNot analysed yet
DIBER IERINVM De Coelo. ICTVM est satis de Elementis, nunc de coelo tractandum est, seu illud aeternum sit, ut putat Aristoteles, seu ge nitum ut Plato, seu factum ut Theologi, uariam substantiam uidetur habere. Iam primum, quod Albericus Vesputius in sua tertia ad Indos nauigatione diligenter haec de stellarum magnitudine tradidit: esse scilicet Canopos tres magnos sed haud claros: Primum scilicet partibus nouem cum dimidio ab australi polo, Secundum duodecim, Tertium qui triginta duabus partibus ab eodem polo distat maximum sed subnigrum. Conciliator refert &ipse aliorum tamen narrationi innitens, astra ibi quaedam magna esse ac parum splendida, qualia supra retulimus. Ptolemaeus etiam Canopi mentionem facit ut praeclari syderis, haud tamen magnitudinem describit: Sed &hunc tamen ultimum esse reor descriptorum à Vesputio. Gonzalus Fernandus quatuor stellas uideri in latitudine xx. partium ab australi polo refert, quae crucis imaginem referant. Stellarum etiam colores diuersi, tum magnitudines ac splendores, tum Lunae macula ostendunt uariam esse coeli substantiam, atque in meridionali plaga maiores longe, &quasdam claritate non inferiores his fixas. Nam maior canis est ultra aequinoctialem circulum, qui quantum luceat omnes uidere possunt. Canopum uero magnum esse constat, &minus ab Antarctico polo distare par tibus xxxviij. Sed &in Alexandria totum coelum partibus solum xxxxi, exceptis uidetur. Longe enim plus de coelo quàm terra cognitum est, quòd coelum in sublimi positum sit, &perpetuò moueatur: nis duabus causis penè totum cognitum est, nam solum xxxi. partes circa polum australem cognitae non fuere Ptolemaeo. Itaque ex Archimedis demonstratione fermè una parte ex tredecim, uel paulò minus tertiadecima incogni tum cogniti est, totius igitur coeli quarta decima solum pars Ptolemaeo ignota fuit. Quaeret forsan quispiam de Luna, cur maculam habeat. Hoc non nunc declarabo, quoniam de Lunae substantia &coeli motu, tum de grandine, niue, pruina, uentis, hiatu, coeli rore, in libro de supernis satis dictum est, unde de his loqui necessarium non esse duxi. Verum quae solum generalia sunt, hic quo ad coeli historiam enarrabo, initium à Luna auspicatus, quòd nobis sit proximior. Cuius lumen non ut quidam arbitrantur, non totum à Sole pendet, multoque minus reliquorum syderum. Constat enim in deliquijs maximis eam rubere ut ignis prunam quandam, &hoc iam illi lumen proprium est, uerum cum in nocte nihil igne obscurius procul uideatur, &flamma rubra apparet: cum illa tam procul in deliquijs appareat. Manifestum est Lunam quacunque flamma &candela lumen clarius proprium habere.