Latin
88.1 to 88.5
Girolamo Cardano, De subtilitate 88.1-5
Unproofread scanNot analysed yet
Huius itaque causa ostendamus, &aliorum quae dicenda sunt, ubi res quae uidentur, &quo in loco esse uideantur. Itaque omnis res quae uidesetur ibi esse apparet, ubi est concursus perpendicularis rei uisae, ducta ex ea super medium quod est causa uidendi, &lineae per quam res uisa uidetur, quae semper à re uisa ad oculum tendit. Sit igitur primo oculus in A, &res in E, in eodem medio tunc uidebitur B in loco suo, quia linea perpendicularis est eadem lineae ad oculum uenienti. Sit rursus A oculus in aere, B res uisa in aqua, perpendicularis ad aerem BE, rectà BDF inflectatur à perpendiculari ad oculum ex D, ut fiat BDA, producatur AD in C, &E uidebitur in C, igitur aquae alticl IA tudo uidebitur solum CG. Rursus stella in coelo B, coelum totum quod supra EF, perpendicularis BE, radius qui directè procedit BFC, cum peruenit ad F medium densius, idest, ad aerem inflectitur uersus cathetum, sitque BFA per quem oculus A uidet B stellam, producatur ergo AF directè, &uidebitur B in D, ubi scilicet concurrunt cathetus BE ex re uisa ad medium, &linea BFA cum dirigitur à parte illa quae ad oculum pertingit, idest pars AF oculum tangens. Cur sellae mul At dices stellae multo propius uidentur esse quàm sint, si uera sunt quae to minus subliAstrologi de illarum referunt altitudine: non igitur altiores esse uidentur quam mes iudicentu sint. Fateor longe eas propius existimari, sed alia causa, ea scilicet quòd quàm sint. medium spacium inter nos &illas non comprehenditur, ob id contraria Sydera omni. ratione astra omnia dum oriuntur &occidunt maiora uidentur, quàm cur in orient in coeli medio, quoniam terrae magnitudo intermedia facit, ut oculus ea &occidente plus distare existimet, &ob id esse maiora, nam &turris ulna maior iudimaiora uidea tur. catur ab oculo illius distantiam comprehendente, tametsi minorem angulum in oculo faciat ulna ipsa. Ob id igitur astra propinqua uidentur, quòd nullum est medium corpus inter ipsa &oculum, cuius longitudi nem oculus deprehendere possit, atque ob id ipsa existimare procul abesse quàmuis ut dixi medij ratio ea altiora ostendat.