# De subtilitate 88.6-7

Girolamo Cardano, De subtilitate, 88.6 to 88.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/88.6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/88.6

Sed quòd stellae in oriente & occidente maiores uideantur facit & densitas aeris, non in qua nos sumus, sed quae procul à nobis est. Argumento id esse debet quòd nebuloso tempore astra etiam longe maiora uidentur. Hoc autem esse non posset, si ob solam distantiam id contingeret. Sed ad narrationem loci in quo res esse uidetur exemplis peruenio. Sit oculus A, res uisa B, speculum CD, ducatur BF perpendicularis ad superficiem speculi, eam intelligendo extensam, non enim necessarium est ut tangat, & ducatur BE reflexa ad A, ita quòd angulus In cauis speculus BEC sit aequalis AED, hoc enim necessarium est in omni radij reflexilis res magis à one à speculo cuiuscunque generis: ducta igitur parte reflexa AE, concurlatere uidentur quàm sint plerat in F, & ibi uidebitur esse B, cui consentit experimentum. In cauo etiam runque.

---

Girolamo Cardano, De subtilitate. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_subtilitate.
