Latin
DIBER IERINVM
Girolamo Cardano, De subtilitate 94
Unproofread scanNot analysed yet
clusa undique colorem transfert ualidum lumine in ea accenso ad obiectas res. Sunt autem ualidi colores, niger, uiridis, albus, rubeus, cyaneus seu coelestis. Ignis autem expressius hoc facere potest, &longe maiora, ut serpentum imagines repraesentare. Oportet autem ut potentia talis sit, &à fumo proprio ad rerum imagines repraesentandas adiuuetur. Verum de coloribus suo loco dicemus, nunc de lumine &repraesentationibus tractatio est. Quomodo autem à syderibus reflectatur dubitatio non parSydera an solida. ua est, nam si reflectitur lumen à sydere, solidum sydus esse oportet, quòd si solidum, cur motu non frangitur, &eum à quo mouetur non fatigat. Oportet autem quemadmodum &in corpore animalium animam sponte mouere &alacriter, at in nobis alacritas illa deficit, quia ibi solum est uis, quae à corde transfunditur ubi anima habitat: at in coelo cum ubique anima sit, est alacritas sempiterna, ob id nec uoluntate anima fatigatur, quòd nullo corporeo indigeat auxilio: nec cor, quòd in eo sit anima: sed tamen speciem habet fatigationis. Coelum autem cum nunquam quiescat, &Quomodo aether ubique praesentem habeat animam unquam fatigari non potest. Sed de Lumoueatur. nae circulo quòd secum aethera rapiat, non adeò clara quaestio est, fatigari enim deberet, melius uerò est dicere toti aetheri hoc inesse sponte, ut una quaeque pars circumcirca feratur ab oriente in occidentem, &singulae cum suo loco depulsae fuerint sponte ad eum reuertantur. Haec autem quaestio pro nobis est, qui mundum finem habiturum habuisseque in libris de aeter nitatis archanis censuimus. Aut forsan dicemus, quemadmodum aquam ad Lunae motum, sic aethera ad primi coeli sponte circumferri, non elementi natura sed obedientia ad superiora: uel quod ad motum conseruandum hoc sufficit nullo nixu, initium uerò non sine labore fieret. Sed hic motus cum sit sempiternus initio caruit. Verum de his satis, ad lucis ac luminis historiam reuertamur: ubi meCrepusculorum ratio. rito forsan quis quaeret cur ante Solis ortum, &post occasum aer luceat &clarius sit? quod tempus crepusculum uocatur. Sed cum uespertinum crepusculi nomen retinuerit, matutinum in aurorae nomen transijt. Cuius meminit Virgilius duodecim claris experimentis. primum referre sat est. Aurora Oceanum croceo uelamine fulgens Liquerat &bijugis uecta rubebat equis: Luce polum nitida perfudit candidus orbis, Et clarum emicuit Sole oriente iubar. Ergo Solis radij cum impediuntur à terra nullam claritatem afferunt, si