# De subtilitate 94-2

Girolamo Cardano, De subtilitate, DIBER IERINVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/94-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/94-2

non aliquo ex loco reflectantur. Etenim cum media nox est ponatur coelum Solis ABF, Sol AB, terra CD, ducantur contingentes ACE, & BDE concurrentes in E, totum igitur quod continetur sub coelo ABF, & supra à lumine Solis & Luna lumine Solis illustratur, praeter trigonum CDE, & tamen partes F & G non & umbrae tera uidentur clarae, quia Solis radij penetrant, nec reflectuntur. Sed neque re altitudo. Sol magnitudine sua potest crepusculum facere: tum quia radij uiderentur, & Solem uideremus ipsum, tum quia ut demonstrauimus ob maximam altitudinem, lineae CE & DE fermè redduntur aequidistantes.

---

Girolamo Cardano, De subtilitate. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_subtilitate.
