Latin
DIBER IERINVM
Girolamo Cardano, De subtilitate 95
Unproofread scanNot analysed yet
Nam ut colligitur ex Ptolemaei demonstratione, altitudo Solis est M. passuum 6005000 à terrae centro: Lunae autem passuum millia 320833, puncti uero E, &est conus umbrae M. passuum 1340000. igitur deductis M. passuum 5000. ex harum singulis habebis altitudines à terrae superficie. Ergo crepusculum fit, quoniam pars quae supra terram est contenta sub E puncto, id est sub umbra terrae, à uaporibus condensata radios Solis ex Lib. s. ca. 15. cipit, &ad nos reflectit. Obseruemus igitur Solem existentem sub aequinoctiali circulo, qui Demonstratio ostendens ad crepusculum inchoat partibus xix. ante ortum, idest hora fermè &quarta quantam altiante Solis ipsius ascensum, &manifestum est quòd tunc primum Solis tudinem à terra uapores ascen radius qui aerem illustrat terram contingit: nam si non contingeret, ex dere poßint. summo loco uaporum, contingens ad terram ductus perueniret ad locum inferiorem priore, atque sic crepusculum antea quàm dictum sit inchoaret. Hoc igitur posito, constituatur circulus terram referens, cuius centrum C contangens linea AD, summa pars uaporum E, locus radij Solis F, &ubi secat AD, ibi G ponatur, quia igitur Solis distantia maxima est ad terrae comparationem, angulus FGD est ac si esset in centro C terrae, quare est xix, partium, igitur &EGA, ut in centro circuli, sed A &B recti sunt, igitur cum E communis sit duobus trigonis CBE &AEG, ipsi erunt similes: &ideo ratio laterum cognita: at BC est passuum M. ut dictum est quinquies mille, igitur AE est passuum M. cclxxxviij. &ad tantam altitudinem uapores ascendunt. En uides humani ingenij subtilitatem quousque perueniat? Vitellionem haud ignoro deceptum esse, qui ascendere tantum ad lij. passuum millia tradiderit, cum quintuplo plus ac dimidio quàm dixerit ascendant, uerum cum ambitum terrae contrahat Vitellionis error. &passus ob id etiam maiores faciat aliquanto, non tamen usque ad quartam partem debitae altitudinis deducere eam potest. Quòd si ut ad summum deducatur crepusculum per duas horas ante diem fiat, erit angulus C in circunferentia qui aequalis est G partium Ix, &E cxx, quare linea AE, quae est altitudo uaporum, erit passuum millia D, cclxxij. &hoc est maximum ad quod ascendere uapores possint è terra spacium.