# De subtilitate 96.5-6

Girolamo Cardano, De subtilitate, 96.5 to 96.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/96.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/96.5

Vides quàm leuibus artificijs humana subtilitas ad detegenda coeli archana progrediatur. Communia sunt omnibus cometis quòd tri plici motu moueantur: uno ab oriente in occidentem, uelut & sydera om nia reliqua in horis xxiiij. Altero ab occidente in orientem, paulo plus minusue parte una coeli, ad similitudinem fermè Veneris, nam cometes anni M. D. XXXII, cum xxij die Septembris exortus esset, & iij, Decembris occubuisset in Ixxi diebus ex 5, parte Virginis in viij Scorpij processit: quo factum est, ut solum Ixiij, partibus, signiferi, secundum lon gitudinem in diebus lxxi processerit, minus scilicet parte una diebus singulis, ex quo patet sub Luna eum esse non posse, nam sic motu primi or bis uelocius quàm Luna moueretur. Constat enim Lunam in horis xxiiij. retrocedere iuxta primi motus rationem partibus tredecim. Plinius exi Quantum Costimat Cometem non ultra Ixxx. diem apparere, nec celerius vij. occultas metes duret.

---

Girolamo Cardano, De subtilitate. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_subtilitate.
