Latin
DIBER IERINVM
Girolamo Cardano, De subtilitate 97
Unproofread scanNot analysed yet
ri. Simili ratione refert Hieronymus Fracastoreus, prioris exempli author, in suo de Homocentricis libro, die octaua Septembris, anni M. D. XXXI, Cometem fuisse paulo Sole orientaliorem, idest iuxta xxiiij. partem Virginis, iuxta autem initium Octobris, cum lupiter esset in tertia Scorpij parte, factus est illi propinquus. Legitur in codice suo parte xiij. quod esse non potest, ut xviij. die &multo minus ante eo peruenerit Iupiter, scilicet ad xiij. Scorpij partem. Igitur in mense uno: nam in explicando negligentior fuit, partes circiter xl. Cometes in longitudine superauit, idest à xxij. Virginis, ad secundam uel tertiam Scorpij progressus, qui motus Veneris motui parum est absimilis aut Mercurij Tertius est motus secundum latitudinem maximus, ut ni ille fallatur, incredibili celeritate modo ad Boream unus, modo alter ad austrum feratur, qui tum processus fiunt cum Cometes iuxta polos fuerint, nam tunc modica uarietas loci ad signiferum comparata, latitudinem non parum mutat. Aliud uerò commune Cometis est, quòd cauda semper ad unguem, partem Soli oppositam respicit, ut cum Sol occidit, Cometes caudam habet ad amussim orientem uersus, ut in obscura Lunae parte nobis singulis diebus uidere licet. Tertium est quòd plerunque Quid sit Com Solem longitudine comitatur in crepusculis tantum apparens, non tamen tes. semper. Quo fit ut clarè pateat, Cometem globum esse in coelo constitutum, qui à Sole illuminatus uidetur, &dum radij transeunt, barbae aut caudae effigiem formant. Hic igitur in coelo, si ibi est generatio, fieri potest: si non admittatur, dicere necesse est, quod &uerius est, coelum esse syderibus pluribus sed non admodum densis plenum, quòd cum aer siccessit &attenuatur, uel etiam alijs ex causis, oculis nostris se subijcit. Nam &quandoque Venus media die uidetur, quam de nouo genitam non esse satis constat. Inde fit ut siccescente aere maria multum agitentur tempeCometarum pro digia. statibus, &uentorum flatus persaepe maximi succedant, &nobiles ac Principes, qui curis, uigilijs, odoratisque cibis, tum uinis potentibus siccantur mortem oppetant. Contingunt &hac causa aquarum imminutio, &piscium mors, &sterilitates, &legum mutationes, ac seditiones: &etiam ea causa regnorum subuersiones, quae omnia ut dixi ab immodica tenuitate ac siccitate aeris fiunt, ut Cometes, horum quidem possit esse signum, causa autem minimè. Iridis colores De Iride uerò quòd frequentior sit, &quoniam palàm est ipsam in uaquomodo fiant. porum regione fieri, minor est dubitatio. Velut enim aquae gutta cum ad