# De subtilitate 98.1-4

Girolamo Cardano, De subtilitate, 98.1 to 98.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/98.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/98.1

li forma, dunSol est in fini tore. Cur iris dum Sol altior est minor uidetu Cur irides tatum duo uideri simul poßint Solem inspicitur multos refert, ac omnes splendidos colores, ita è nube densa rorida guttulisque scatente fit Iris. Omne enim obscurum, est ueluti nigrum: indicio sunt umbrae, quae ob id omnes nigrae uidentur. Cum uerò obscurum illuminatur, & id politum fuerit, ad colores pro lucis multitudine transit. Obscura autem est nubes, & guttae aquae politae, ideò pro lucis uarietate colores referunt. Cum autem circulus interior proximior sit obscuritati, cęruleus uidetur: medius qui luminosior est, uiridis: exterior qui & maximus, ampliori luce illustratus, croceus est. Purpureus uerò atque xanthus, non principales sunt colores, sed cum ex uarietate lumi nis ex altero in alterum colorem sit transitus, coeuntibus terminis, necesse est in medio uelut etiam in picturis, tenuiter colores alios apparere. Est autem centrum Solis & oculi & Iridis in una linęa. Sic enim ex caua nebula perpendiculares radij reflectuntur, & quanquam nebula ipsa non sit ro tunda, soli tamen radij, qui ex parte rotunda reflectuntur, quia soli perpendiculares sunt, Solis imaginem referunt, quae quia debilis est & debi liter reflectitur, colorum speciem repraesentat: nam lux cum debilis redditur in splendidum colorem transit, quae si magis debilitetur, in colores nigro propinquiores mutatur, post si plus etiam ad colores sine luce per uenit, demum ad nigrum ubi minimum est de luce, ultimo cum deficit transit in tenebras. Igitur cum ad centrum ex sola rotunda cauaque parte radij reflectantur, & si nubes non caua sit, & plures guttae ante, reliqua quidem tota nubes conspicitur, sed à caua rotundaque reflexio fit perpendicularis, quae iridem, idest, Solem repraesentat, non aliter quàm ex aquae guttis uidebis, colores scilicet uarios atque splendidos.

---

Girolamo Cardano, De subtilitate. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_subtilitate.
