# De subtilitate i

Girolamo Cardano, De subtilitate, i. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/i
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/i

Cardani Medici Mediolanensis DLOVDIRID Libri XXI. Ad illustriss. Principem Ferrandum Gonzagam, Mediolanensis prouinciae Praefectum. IOH. PETREIVS LECTORI. Habes hoc in libro candide Lector, plus quàm sesquimille, uariarum, non uulgarium, sed difficilium, occultarum & pulcherrimarum rerum causas, uires, & proprietates, ab authore hinc inde experimento obseruatas: quae non solum propter cognitionem delectabiles, sed etiam ad uarios usus, tum priuatos tum publicos multò utiliores, quàm hactenus plurimorum scripta, quae & si ex Philosophia sint, minoris tamen momenti esse, legens haec & illa, haud mecum dissentiet: uti singula in adiecto indice perspicuè licet cernere. Norimbergae apud Ioh. Petreium, iam primo impressum. Cum Priuilegio Caesar. atque Reg. ad sexennium. Anno M. D. L.

---

Girolamo Cardano, De subtilitate. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_subtilitate.
