# De subtilitate ii

Girolamo Cardano, De subtilitate, ii. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/ii
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/ii

CARMEN Tho. Venatorij in laudem Cardani.
Ebibit hic Sophiae fontes, & flumina Musis,
Et Phoebo, & doctis non inamoena uiris.
Hinc medicos miscet succos, & corpora regum
Illi creduntur, summaque cura, Fides.
Deinde Syracusij sunt nata Mathemata ciuis,
Caetera sunt terris cognita, & aucta polis.
CARMEN Laur. Durnhoferi in laudem eiusdem.
Non Cardane tuam poterint extinguere laudem
Ignes flammiferi, fluctisonae nec aquae,
Ingens atque potens quae in toto personat orbe,
imò, quae celsum uenit ad usque Polum.
Dum res occultas, quadam caligine tectas,
Et uarias, aperis, difficilesque doces
Dumque tua humanos sanat medicina dolores,
Tuque Dei curas uulnera cordis ope.
Dum stellas monstras, & picti sydera coeli,
Atque artes, orbis quas spaciosus habet.
Dumque omnes disciplinas producis in usum,
Qui facit egregios artificesque bonos.

---

Girolamo Cardano, De subtilitate. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_subtilitate.
