Latin
iii
Girolamo Cardano, De subtilitate iii
Unproofread scanNot analysed yet
ILLVSTRISS. EXCELLENTISS. FERRANDO GONZAGHAE, PRINCIPI MALFETAE, ARrianique Duci, domino Vastallae, prouinciae Insubrum, &Caesaris exercituum Praefecto, Hieronymus Cardanus medicus Mediolanensis S. P. AETATE MNES FERME GENTES nostra, Princeps Illustrissime, Deum uenerantur: sed tamen nulli quod optimum factu est, id optima ratione efficiunt, nisi soli sapientes. Quidam enim Deum ob id ado rant, quòd eum colendo multa sperant bona, spernendo magna mala timent: Itaque non hic amor est, non ueneratio, sed potius spes, aut metus. Et quanquam hic metus aut spes non frustrà essent (quae certè inania sunt, si ad mortalium euentus, non ad animae praemia referantur) nihilominus optimi facti caussa non optima esset. Nunc autem (ut opinor) haec non solum recta non est, sed etiam uana in illis cultus diuini ratio. Sunt alij, qui ex consuetudine propria, aut aliorum Deum uenerantur. atque ut hi prorsus nulla laude digni sunt, ita illi qui ob legum metum solum Deum colunt, qui certè improbi sunt, minus uituperari debent. Sunt &quibus lucro est Deum coluisse, ut sacerdotibus. Alij hoc nomine opinionem quandam probitatis aucupantur. Itaque ut priores iam mercenarij, si non alia ex causa id faciant, diei debent: ita hos non ego iam, sed ueritas ipsa hypocritarum appellatione damnauit. Quidam alij, prae caeteris ambitiosi ob id Deum adorant, quòd se ipsos illi praecipuae curae esse putant. Ergo in his non tam laudaueris, quòd Deum adorent, quàm culpaueris, quòd de se ipsis tantum praesumpta opinione polliceantur. Ergo soli sapientes, qui quòd optimus sit De us ac praestantissimus, etiam si nullo nos afficeret beneficio, tamen eum uenerantur, rectè &colunt. nam optimos colendo, prauos odio habendo, ipsi nobis efficimur meliores: deinde quòd omnium nostrorum bono rum simul ille caussa sit: siue ut author cuncta primus efficiat, siue (ut Philosophi uolunt) iam per se existentia gubernet, &moderetur. Similem huic rationem sapientes in ornandis Principibus custodire debere arbitror: nempe ut eos solum ornent, qui optimi sint, &optimè de patria Epistola tria sua mereantur. Itaque cum te optimum, iustissimum, fortissimumque agnoscerem, cum beneficia tua in patriam meam intuerer, omni laudum genere te dignum existimaui, quod in caeteris maximum haberetur, maiorum uirtus, res gestae, potentia, claritas: qui non patrem tantum aut auum, sed proauos, abauos, ac tritauos, ut tu iam sis ordine decimus, Man tuae dominos habueris: id à me non praedicabitur, ne forsan cum Vlysse dicas: Et genus, &proauos, &quae non fecimus ipsi, Vix ea nostra uoco.