Latin
Cap. VI
Girolamo Cardano, Libelli quinque 1
Unproofread scanNot analysed yet
In lunaribus autem umbrae magnitudo, in gradib. 5. ab abside, aut parum, aut nihil uariatur. Vnde ex hac causa in Sole motus absidis minime probari potest, at nec ex motu, siquidem certitudo loci Solis ex instrumentis non potest admodum esse praecisa. Motus autem absidis Solis per partes tantum quinque, nullam potest parere differentiam sensibilem aspectui nostro: nec in Sole epiciclus ultra ecen tricum poni debet. unde nulla maximae aequationis differentia accidere potest. Manifestum est igitur, cum Ptolemaeus obseruationes Solis annorum 500 tantum habuerit, non potuisse ipsum demonstrare absidem Solis moueri: at non decuit uirum tam egregium in Mathematicis ea supponere, quae nec demonstrari poterant, nec aliqua sensus euidentia confirmari. In reliquis autem Planetis, tum quia maior praecisio motus eorum haberi poterat, per suppositionem ad Solem, cuius &stellae distantia quidem exactissime nota erat, &si radix (ita enim uocant suppositum ab iuirio locum quendam) minus exquisita haberetur: tum quia elongatio nis diuersitas, quae ad minimam quamcunque ab abside differentiam fit, latere non potest. His igitur causis, motum absidis in reliquis planetis Ptolemaeus non tantum inuenit, uerum &demonstrauit: in Sole autem neque inuenire, nedum demonstrare potuit. Alphonsus uero suppositas ab initio Ptolemaei radices absidum uidens, quales hic. Differentia. Secundum Ptolemaeum. Secundum Alphousum. Absis Saturni, scorpij. Scorpij. almi. Absis louis, uirginis. Leonis. Absis Martis, cancri. 16440 Cancri. 3lma. ol26ma, Absis Solis, geminorum Gemini. Absis Veneris, tauri. 46lma. 16110 Gemini. s 4l olma. Absis Mercurij, librae. Librae. ν ε τ κ δagle