Latin
DE GENITVRIS
Girolamo Cardano, Libelli quinque 1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Is recte &ad unguem dispositis coepi inspicere de uita, &consideraui primo de nutritione, &eius prima pars erat Lunae, &ipsa pulsabatur hostilibus radijs Martis, &significauit periculum etiam nascendo, &in primis diebus, &sic natus sum mortuus, &per uim extractus ex utero matris, &in primis mensibus mortuo nutritio intra horas xxiiij, correptus sum &ipse peste. Secundus autem dominus, fuit Venus in sexta, in trino Saturni, &quass combusta, idest debilis, &iuncta Mercurio, &significauit hydropem, &morbos quorum non fuit numerus. Tertio consideraui pro tertia parte nutritionis Martem, &ipse erat in quadrato Lunae &trino Solis infortunati, &significauit etiam febres acutas, &alios morbos. Et quia Ascendem erat liberum, &cum loue &in sextili Lunae, significauit quòd possem, non quòd deberem euadere, &ita hoc solum sciuissem praedicere, ante euentum de morbis, &quòd possem euadere: exitus tamen erat ualde incertus. Post haec Luna erat uitae significatrix, &etiam corporis, duplici causa, tum per essentiam, tum quia dominabatur ascendenti. Ideo direxi ad illam, &peruenit in octo annis quadratus sinister Saturni ad eam; &querat etiam in piscibus, &reuolutio mala ualde, significabat mortem, &ita laboraui per mensem fluxti uentris, usque ad id, ut medici omnes pro deplorato me haberent; tandem euasi nutu diuino, natura tamen robusta erat, quia Luna erat potens, &illustrata radijs Iouis &Martis, dominorum loci sui: &ipsa recipiebat Iouem in tauro, &erat in signo foemineo simili suae temperaturae, in finibus fortunarum omni modo, termini, trigoni, domus, &exaltationis, supra terram multum eleuata de nocte, cursu uelocissima. Direxi postmodum quadraquadratum Martis &oppositum Solis ad eam, &in anno 21 laboraui peste. Direxi post haec sextilem Saturni ad illam, &peruenit ad eam in annis 29, &tunc passus sum destillationem per septem menses continuos anno 1530 in fine, &expui saniei immensam quantitatem: &tunc praeter spem etiam sum liberatus. Oppositio etiam Veneris &Mercurij ad hoc idem faciebat. Post hoc direxi ad eam caput draconis, &peruenit ad illam ut clarum est, in fine huius anni, &mihi uidetur, cum sit caput, nec sit ibi stella potens mala, sed radij sextiles Lunae &in tauro quod multum non debeat nocere.