# Libelli quinque 1-4

Girolamo Cardano, Libelli quinque, DE GENITVRIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/1-4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/1-4

Is recte & ad unguem dispositis coepi inspicere de uita, & consideraui primo de nutritione, & eius prima pars erat Lunae, & ipsa pulsabatur hostilibus radijs Martis, & significauit periculum etiam nascendo, & in primis diebus, & sic natus sum mortuus, & per uim extractus ex utero matris, & in primis mensibus mortuo nutritio intra horas xxiiij, correptus sum & ipse peste. Secundus autem dominus, fuit Venus in sexta, in trino Saturni, & quass combusta, idest debilis, & iuncta Mercurio, & significauit hydropem, & morbos quorum non fuit numerus. Tertio consideraui pro tertia parte nutritionis Martem, & ipse erat in quadrato Lunae & trino Solis infortunati, & significauit etiam febres acutas, & alios morbos. Et quia Ascendem erat liberum, & cum loue & in sextili Lunae, significauit quòd possem, non quòd deberem euadere, & ita hoc solum sciuissem praedicere, ante euentum de morbis, & quòd possem euadere: exitus tamen erat ualde incertus. Post haec Luna erat uitae significatrix, & etiam corporis, duplici causa, tum per essentiam, tum quia dominabatur ascendenti. Ideo direxi ad illam, & peruenit in octo annis quadratus sinister Saturni ad eam; & querat etiam in piscibus, & reuolutio mala ualde, significabat mortem, & ita laboraui per mensem fluxti uentris, usque ad id, ut medici omnes pro deplorato me haberent; tandem euasi nutu diuino, natura tamen robusta erat, quia Luna erat potens, & illustrata radijs Iouis & Martis, dominorum loci sui: & ipsa recipiebat Iouem in tauro, & erat in signo foemineo simili suae temperaturae, in finibus fortunarum omni modo, termini, trigoni, domus, & exaltationis, supra terram multum eleuata de nocte, cursu uelocissima. Direxi postmodum quadraquadratum Martis & oppositum Solis ad eam, & in anno 21 laboraui peste. Direxi post haec sextilem Saturni ad illam, & peruenit ad eam in annis 29, & tunc passus sum destillationem per septem menses continuos anno 1530 in fine, & expui saniei immensam quantitatem: & tunc praeter spem etiam sum liberatus. Oppositio etiam Veneris & Mercurij ad hoc idem faciebat. Post hoc direxi ad eam caput draconis, & peruenit ad illam ut clarum est, in fine huius anni, & mihi uidetur, cum sit caput, nec sit ibi stella potens mala, sed radij sextiles Lunae & in tauro quod multum non debeat nocere.

---

Girolamo Cardano, Libelli quinque. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
