Latin
XXXVII
Girolamo Cardano, Libelli quinque 1-5
Unproofread scanNot analysed yet
Am ne quoties repetam, regna ex genituris non sunt: hoc enim maximum mortalibus praemium, alijs imperare, neminem sibi. Verum &hoc supremum, tamen à genituris est. Venus cum regulo in Iouis sextili, &Iupiter in suo termino, significat mulierum causa magnum fortunae beneficium, Martis quadratum non obstat, quod Venus eo in loco domina sit trigoni. Mars iuxta coeli cor in Mercurij trino in sextili Saturni, cum permutatione potestatis, ostendit in bello peritiam maximam.