Latin
Caput XIIII
Girolamo Cardano, Libelli quinque 100-2
Unproofread scanNot analysed yet
Caput XIIII. Ed hic dubitabit aliquis, quoniam si sic esset, omnes homines in congressibus Lunae, cum planetis morerentur: tum pauci in Solis. quorum neutrum est uerum. equidem intelligere oportet, non ad planetam, sed ad locum reuerti Lunam, in Saturno autem ac fixis ob motus tarditatem, tum in his, qui prius retro post directe aguntur, accidit: tum etiam si contra: ac in loue; dum lente mouetur, locum eundem esse, dum ei Luna applicat, in initio mensis, &cum moritur, in alijs autem non. unde contingit aliquos Luna uacua cursu existente, mori. Hi uero quibus contigit ut in initio mensis Luna applicaret directo planetae. cum autem denuo congreditur retro pedanti iam peracta coniunctione mors sequitur. Quod autem de coniunctione dixi, de omni radiatione dictum esse uolo. In Sole autem alia causa est, nam quibuscunque calor deficit naturalis, aut qui debilitati ex priore directione moriuntur, aut qui ex Mercurio uel Venere omnes in radiationibus Solis pereunt: indicio est non ob Solem, cum pauci iuxta horam radia tionis moriantur, sed dum Luna abest tribus aut quatuor partibus, quod &si alius planeta ibi radios mittat, hoc etiam Soli tribuitur. argumentum est igitur hoc nostrae opinionis, quod in congressibus occidat. Rursus, cum congressus Solis manifeste immutet, omnis mensis ab eo initium sumet: non autem ab elongatione aequali Lunae ab ipso Sole. Iam &istud scire decet, immutari corpora in congressi bus Solis, sed tamen iudicium tunc sumendum non est, quia illi non est proprium. mutantur tamen plures eadem causa, quae prius dicta est: debiles, &qui à Mercurio quasi semper, à Venere plerumque, ab aliorum radijs qunuque, à continente, quod luminarium congressibus immutatur, ua lidius igitur cuique sui mensis initium. Accedit alia dubitatio, nam sic elongationibus uim aliquam inesse confitemur, cum tamen sint in categoria eius, quod ad aliud comparatur, nec actionis priucipia. Ob id enim partes negauinegauimus, at nos elongationis principium naturale admittimus, aequalis enim motus in Luna rationem obseruat ad Solem, tum reliquorum omnium planetarum, ut etiam propinquiora sunt syde ra Soli, eo minus erga nos lumen excipitur: in se autem majus, &in superioribus utroque modo. pro luminis autem quantitate agunt.