# Libelli quinque 100

Girolamo Cardano, Libelli quinque, Caput XII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/100
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/100

Aliud exemplum, in quo mortuus est ille, cuius fuit figura ieptuagesima tertia, dum Sol ad quadratum suum, & Mercurij peruenit, in 29 Leonis partem, directione conuersa, & qui occidit in reuolutione, est Mars, Solem de quadrato aspiciens, & Iupiter A Mercurio infortunatus, ad Lunam radios sextiles tendens, cum Venus à Saturno infortunium patiatur. Direxi igitur ad Solem oppositum horum, cum essent combusti omnes: & peruenit ad eum octaua pars geminorum, in partibus aequalibus 146. mi. o. & ideo per tabellam directionum reuolutionum in diebus 353. hor. 15. mi. 28. quibus addo dies reuolutionis 316. minus horis 5. mi. 14, & habeo abiecto anno bisextili, dies 303. hor. 10. mi. 14. qui terminantur in uigesimam nonam diem Octobris, hor. 10. post meridiem, & sic mortuus est illa die secunda hora noctis, horis scilicet 4. minus his quae dictae sunt. Sed iam ad reuolutionem ueniamus, necesse est enim saepius aegrotasse illum eo anno, cum peruenit Sol ad quadratum louis in piscibus, sed ibi non erat dominium Mercurij occisoris in genitura, sed Iouis, & ideo non interfecit. Et si dicas, quomodo 8. pars geminorum potest occidere? dico quòd illa, cum peruenit ad locum, uirtute Lunae ei impressa, ubi Sol uitae uestigium (cum esset illius significator tam in genitura quàm in reuolutione) reliquit, non potest uim eam suscipere. Sed iam manifestum est, quòd in ultimo mense lunari mortuus est. Addo igitur ad tempus reuolutionis, quod est dies 315. hor. 18. mi. 46. dies 324. hor. 20. mi. 26. qui sunt proximo minores, dierum 353. hor. 15. mi. 28. quibus debuit mori, & fiunt dies 640. hor. 15. mi. 12. à quibus abiecto anno bisextili, relinquuntur dies 274. hor. 15. mi. 12. unde mensis incipit in calendis Octobris, hor. 15. mi. 12 post meridiem. In hac igitur Lu na & ascendens à Venere infortunata, & Saturno infortunatur. Nullus est planeta, praeter hos supra terram. Cum igitur Luna redijt ad locum quadratum Saturni, & proprium, die uigesima nona, ut dixi, hora sexta post meridiem, ad unguem mortuus est. De regulis ad haec scienda necessarijs.

---

Girolamo Cardano, Libelli quinque. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
