# Libelli quinque 102.1-4

Girolamo Cardano, Libelli quinque, 102.1 to 102.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/102.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/102.1

uel uitae dispositoris, totidem aequales partes proijce secundum horas temporarias locorum principalium ab unoquoque illorum, & loci qualitatem considera. Ex hoc satis manifestum est coniunctionem planetarum dua bus causis in eadem parte plurimum posse, tum quia illorum uires iungit, tum quia tempora non solum ipsorum, sed & omnium radiorum in unum conueniunt. Proxima igitur est coniunctioni, oppositio, nam dum planeta unus parti uni applicat, etiam oppositus oppositae, & radius oppositus eidem, at hoc non semper, easdem uires habet: quoniam contingit in una parte esse radium erraticae, aut fixam, at in opposita minime, quare solum uires tunc retinet aliorum aspectuum, scilicet ut dum planeta applicat loco uni, etiam necessario alterius radij applicant, qui super plane tam ceciderunt. Oppositio igitur, coniunctionis quandoque, quandoque quadrati, aut trigoni uires habet, scilicet duplicatas, cum simplex planetae applicatio, simplices uires habeat. Sed cum planetae eisdem locis, aut similibus iunguntur, eodem tempore, tume effectus quidem iungunt, uires nequaquam. Octo igitur uires habet coniunctio, & oppositio, cum coniunctioni assimilatur. Quadrata radiatio, & trigona, & sextilis, & oppositio, cum his assimi latur, quatuor, duas habet concursus in eodem tempore duorum promissorum ad suos significatores eiusdem generis, cum significatores non se inuicem, nec promissores aspexerint, simplicem cum solus soli tunc applicat. Augentur autem haec decreta, uel minuuntur, ratione planetarum, & uirium illorum, in suo orbe, uel in mundo, uel in signifero, uel ratione reuolutionis, uel ratione potestatis in loco, uel ratione uirium aspectus. nam quadrata radiatio, est ualidior trigona. uel ratione exquisitae radiationis in longitudine & latitudine, uel ratione alterius planetae. Manifestum est igitur, quòd in ratione temporum planetae uel radij erunt suncti, & tamen distabunt fermè duabus partibus ex ecliptica, ut cum fuerint in occidente, in signis longarum ascensionum, uel in oriente, in signis breuium.

---

Girolamo Cardano, Libelli quinque. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
