# Libelli quinque 107.5-7

Girolamo Cardano, Libelli quinque, 107.5 to 107.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/107.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/107.5

Saturnus autem cadens in cancro, in signo humido combustus, abstulit dentes: & forte stellula existens cum Saturno, addidit malitiam. Quintum est. quòd bis bibit uenenum, quod nescio an unquam cuiquam hoc contigerit. Hoc significat Saturnus infortunatus, cum Venere sub Solis radijs: nam Sol uitae dator erat, & Venus in hac genitura est infortunata, quia sub radijs Solis iungitur infortunae infortunatae, primum habuit annorum 23, secundum anno 50: & primum fuit Arsenicum sublimatum, & secundum erat uenenum terminatum. Et cum eo alij sumpserunt, qui perie runt, & ipse euasit: remansit autem tremor cordis, qui durauit 56 annis. & hoc uidetur contra Galeni experimentum cum uixerit ualde senex, sed non est. Sextum est, quod fuit uir integritate incomparabili, alter quidem Cato, liber in dicendo, iustissimus osor uitiorum: & hoc est, quia Luna erat in domo Iouis, in trino Mercurij existentis in domo Solis, & Luna erat domina ascendentis, & lupiter cum Sole in propria domo & prima. Septimum, quod erat timidus & aggrestis, neglector rerum, minime amator suorum, sed quasi uir omnino rigidus. Praestat hoc Saturnus combustus in ascendente. dd iij .οα. γν ταὰν βαραῦ 2τ τ τ(γχλλ 1495. die tertia Iunij, ho. 12. horologij. δας

---

Girolamo Cardano, Libelli quinque. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
