# Libelli quinque 109

Girolamo Cardano, Libelli quinque, DE GENITVRIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/109
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/109

Sol dibzy G Goog Sol uero cadens, dispositionem uitae ascendenti reliquerat, itaque dilata mors est, per Veneris annos 8, nam trigesimo quinto dire ctionis anno, ruptum est uas in pulmone, in fine quadragesimi secundi obijt. Eo autem anno Saturnus gradum reuertentis anni occupauerat. Stellae autem ex lance Marti & Lunae compulatae, uio lentissimum morbum effecerunt. Manifestum est etiam ex his quae dicentur, quòd longaeuus esse non poterat, Marte, Saturno, Luna, ascendens cum Venere respicientibus, cum luminaria debilia essent, nec ullus locorum uitae dispositor adesset. VI. 1468. Die 28 Februarij, ho. 6. minu. 46. ante meridiem, Romae. Cor coeli, 977. Pontificis summi Pauli III. Aturnus cum praecedente flexus piscium, magnitudinis quar Stae, naturae Saturni, & parum Mercurij. Iupiter cum dextro Orionis humero, magnitudinis primae, naturae Martis & Mercurij: & cum dextro aurigae humero, magnitudinis secundae, naturae praecedentis: corpore autem iunctus iummitati clauae Orionis, magnitudinis quintae, naturae louis & Saturni: atque quartae stellae adiacentium cornu boreali tauri, ma gnitudinis quintae, naturae Martis, in uia lactea. Mars est inter Vergilias, sunt autem naturae Martis & Lunae. Luna est cum cauda arietis, magnit: quartae, naturae Veneris. In Occidentis angulo est regulus, ubi & Iouis sextilis. Etsi nihil aliud esset egregium in Pontifice, hoc solum ipsum est egregium maximumque, fuisse Pontificem, quòd ex priuata conditione ad regnum, & ex mediocri dignitate ad summam gloriam ascenderit, uel industria, uel uirtute, uel fortuna, quodcunque horum fuerit, maximum esse necesse est. Verum non solum in adipiscendo fortunatissimus, sed & in administrando sapientissimus, & reipub. Christianae utilissimus habitus est. Carolo enim Quinto contra Turcas pugnanti, auxilio semper fuit. Nec minus in priuata uita laudandus, comis, Graecis & Latinis literis non mediocriter eruditus, mathematicarum non expers, ac reliquarum doctrinarum non ignarus. In uictu parcus, laborum patiens, ut nec amplius uel à priuato iuuene iure exposceres. Praestat sapientiam Mercurius, in trino Iouis optime collocatus, adipiscendae dignitati, fauit Leonis cor, in Occidente in louis sextili, cum ad coeli medium peruenit in annis 67. Verum ultimam fortitudinem habet haec genitura, eo quòd Iupiter cum quatuor stellis, quarum duae insignis sunt magnitudinis, optime collocatur. Passus est pericula non parua, ob Martem infortunatum, qui in quadrato est ascendentis. Longaeuum etiam osten dit haec positio. atui Luna cum uulture uolante, magnitudinis secundae, naturae louis & Martis, in initio uiae lacteae. Ascendens est cum duabus stellis, naturae Veneris & Saturni, magnitudinis quintae. Coascendit etiam crus Pegasi, magnitudinis secundae, naturae Martis & Mercurij. Cor coeli cum fronte Scorpij, regius locus est, naturae Martis & Saturni, magnitudinis tertiae, ac spica uirginis ad coeli medium posita est.

---

Girolamo Cardano, Libelli quinque. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
