Latin
DE GENITVRIS
Girolamo Cardano, Libelli quinque 110
Unproofread scanNot analysed yet
Existimo principem hunc, fi non ad tollendam immanium Turcarum rabiem, ad compescendam saltem fuisse progenitum: nam cum &in coeli medio, &in corde coeli, &in ascendente, &cum Marte, Sole, ac Luna, regiae stellae aut insignes sint constitutae, constat nil majus ad priuatam uitam accedere potuisse, nam de publicis, regnorum initia habere oportuisset, recte iudieaturum. Robusto igitur ac salubri agilique corpore fuit, nisi quòd Luna in horoscopo humiditatem auget, facitque infirmiores supernas partes. Prudenti consilio, laborum patientissimus, lingua rum plurium gnarus, in praelijs uictor, in pace fortunatissimus ac sapiens, in periculis audax. Indiae magnam partem iamdudum incognitae suo adiecit imperio. Insubriam expugnauit, &Aphri cae partem. Terrori Turcis fuit, ut nec eum, quanquam cum ingenti exercitu essent, expectare ausi fint. Gallorum regem Pontificemque non solum uicit, sed cepit, captiuosque habuit. Huius tempore penè totus orbis, cuius maior pars longe latuerat, cogni ta est: datae leges Antipodibus. Aetate ferrea hac, ut nil tetrius, ita nil mirabilius, miserias tamen seculi gloriosi Principis magni tudo, clementia, felicitas, prudentiaque flexêre. Vtinam non nobis Philopoemen sit: ad extremum enim cum deducta sint ingenia, artes, industriae, orbis cognitio, librorum multitudo, Principis summa cum uirtute fortuna, uerendum est, ne ultimos conatus natura effinxerit.