# Libelli quinque 113.1-5

Girolamo Cardano, Libelli quinque, 113.1 to 113.5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/113.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/113.1

Venus cum sequente 4, alae sinistrae uirginis, naturae Mercuparum Veneris, magnitudinis quartae. rij, Mercurius cum duabus stellis paruis, quarum una est genu dextrum leonis, naturae Iouis & Martis, & est in ecliptica. Luna cum cauda piscis antecedentis, magnitudinis quartae, naturae Saturni, parum Mercurij, Ascendens fuit cum tibia dextra aquarij, magnitudinis tertiae, naturae Mercurij, parum Saturni. Cor coeli fuit cum regia societate stellarum extra formam scorpij, naturae Martis & Lunae. Imum coeli fuit cum stellis extra formantauri, naturae Martis. Etsi minus felix exitus huius Principis fuerit, angustumque regnum, quoniam tamen & uirtutum amator insignis, & genitoris nostri fautor fuit, ea causa breui oratione quae huic contigerint, perstringam. Admirantur quidam felicem genituram infelici exitu terminatam, & prudentiam detestantur, quae tam infaustum finem habuerit. Saturnus etenim geniturae dominus in octauo, cum Venere & ala uirginis, plurima decernit mala: in libra autem in propria domo, nam iam supra diximus, incongruam fore mixtionem Sa turni & Veneris, praesertim in octauo loco. Stellae uero, quae iux ta cum erant, prodesse non potuerunt, quoniam posteriores sue rant partibus duabus. Cumque esset Sol in Leone, à septimo excidens, quo in loco Franciscus pater, qui regnum acquisiuit, in cancro habuerat, & ipse ad reguli complexum trinum Martis exci piens, qui in ariete fuit, Iupiter uero in piscibus in ascendente. Saturnus in libra exaltabatur, & Venus in eadem domina constituta, paternum regnum restituendum fore tot testimonijs confirmatum ized by Google Digi matum est: uerum non hic ita felix ut pater, licet & ipse in sexto loco Solem habuerit, quoniam non in aqueo signo fuit. Sola Lu na popularem auram promittebat. Iam igitur felicitatis regni adepti, consilijque ratio aperta est: nam & Mercurius cum cauda molestiam animi auget, Iupiter autem in horoscopo blandam conuersationem, longaeuamque satis uitam, nec omnino imbecille corpus pollicentur, quàmuis aliquando longa aegritudine fuerit detentus. Cum uero nullae fixae stellae potentioribus haererent planetis, solaque ceruix leonis prauae naturae Soli esset coniuncta, regulus autem esset posterior, regnum uero ipsum ad alienum esset transiturum.

---

Girolamo Cardano, Libelli quinque. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
