# Libelli quinque 113.6-7

Girolamo Cardano, Libelli quinque, 113.6 to 113.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/113.6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/113.6

(Nam Francisci Sfortiae, qui illud acquisierat, Sol non fuit in angulo constitutus, nec regiae copulatus, quorum utrunque, uel postremum saltem expetebatur) abrumpi ius regni hae reditarium in secunda successione significabant. Aderat & trigonus aqueus, huic minime fauens, praesertim cum Sol & Saturnus abessent, coelique medium atque imum, ac Luna infelicibus syderibus iungerentur. Quamobrem in anno 46 exactae restitutionis, ascendente tauri fine, cum lupiter ad Solis quadratum in taurum decimae domus peruenisset, atque ibidem Saturnus ad anteriores partes constitutus. Coeli uero cor ad Martis quadratos radios. Iupiter autem tunc cadens erat in octaua in capricorno, caudaeque iunctus. Mercurius uero & Mars cum Sole positi, uicissim urge bant urgebanturque. Ostendit haec constitutio maxima perpessurum. Ruente igitur regno, bello spoliatus, fraude captus eo anno est: mortuus autem in carcere, ut fama etiam ueneni, quinquagesimoquarto aetatis anno, cum septem annis miseram in latomijs traxisset uitam. batgna coniunctio celebrabatur. Sic Arpinas ille municeps, Rex quidam Romae erat: quod & inimici eius passim & palàm ei obijciebant.

---

Girolamo Cardano, Libelli quinque. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
