# Libelli quinque 115-2

Girolamo Cardano, Libelli quinque, DE GENITVRIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/115-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/115-2

H1484 publice circumfertur, esse scito. Nec tanto negotio minor genitura debetur, aut tali geniturae minor euentus. Existimo autem non intelligentes huius artis fundamenta, eam corrupisse: nam nec illa robore huic aequalis est, nec si damnare uelis, deest hic quod possis accusare Nam Mars, Venus lupiterque, iuxta uirginis spicam coeunt ad coeli imum ad unguem, ut ex horum conspiratione regia quaedam potestas decernatur, sine sceptro: sunt enim erraticae sub terra. Porrò quòd ad religio nem pertineat, iam saepius adeò dictum est, propter spicam uirginis, ut repetere pigeat. Incredibile igitur quantum augmenti breui tempore habuerit hoc dogma: nam Germaniae maximam partem adegit, Angliam totam, multasque alias regiones, cum adhuc uiuat, nec ulla est prouincia ab huius sectatoribus immunis, praeter Hispanias. Feruet mundus huius schismate, quod, quia Martem admixtum habet & caudam, soluitur in seipso, infinitaque reddit capita, ut si nihil aliud errorem conuincat, multitudo ipsa opinionum ostendere tamen possit, cum ueritas una tantum sit, plurimos necessariò aberrare. Porrò firmitatem dogmatis Sol & Saturnus cum lance meridionali, in loco suturae coniunctionis magnae ostendunt, cum diu trigonus ille iam dominaretur. At Luna iuxta ascendens, longitudinem decernit uitae: uerum cum Soli Saturnus adiungatur, pro tanto rerum motu, nullam dignitatem praestat. Obijt 17 Februarij, hora 14. mini. 30. post meridiem, Eislebij ubi natus erat. ff iij XII. 1467. die 28 Octobris, hor. 3. minu. 45. ante Solis ortum. Cor coeli, is 9. OT. I7. D. Erasmi Roterodami. D te igitur primum uenio ô Erasme, nostrorum temporum Amagnum decus, Cicerone tanto minor, quanto Romanum

---

Girolamo Cardano, Libelli quinque. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
