# Libelli quinque 120

Girolamo Cardano, Libelli quinque, DE GENITVRIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/120
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/120

cus. Ostendit uiri excellentiam omnium erraticarum constitutio supra terram, Lunaeque cum loue sextilis, cum ille in coeli medio esset, cum stella cui nomen inditum est uultur cadens in horoscopo habens potestatem, & ex summo coeli uertice ipsum cum Sole aspiciens. Sapientia igitur â Sole, fortuna à Ioue declaratur, ab utrisque autem uita. Porrò quòd Iupiter in capricorno cadat, cadensque Sol Lunam in scorpione cadentem in octaua quadrata radiatione respiciat, declarat impossibile fore, quin multa in uita sua incommoda passus sit: quae tamen, quòd maxima ex parte ignota sint, aut noluerit referre, nescimus. Fit autem, ut hic magnam fortunae partem in iuuentute media sit consecutus. Fuit autem propter Veneris constitutionem, quae cum Saturno est, & in Martis sextili, profligatae libidinis. XVI. Baptistae Carmelitani poetae. St aliud antiquae imitationis exemplum in Baptista Carme Dlitano, qui ut patria, sic arte Virgilium est consecutus. Vincitur ab illo fateor, cum praeter linguae Latinae nunc detrimenta, hic nullum inuenerit Augustum. Cum enim plurimum auxilij literis boni Principes ferant, uatibus etiam sunt necessarij, quòd carmina proueniant animo deducta sereno, cum reliquae disciplinae studio magis ac diligentiae pareant. Habuit igitur hic cum regulo Martem in Lunae trino, utroque in Iouis sextili existente: tum uero in Mercurij quadrato, qui cum Venere erat. Igitur Mercurius cum in domo Veneris sit, & illi iunctus, Poetam proculdubio facit, obscurum tamen, nisi adijcietur Mars, fouet tot illustratus auxilijs, sed quod majus est, caput Ioui iungitur: ipse autem cum Saturno ascendens respicit. Cum autem lupiter capiti iunctus fuerit, poetas proculdubio faciet, tum maxime si Veneris aut Mercurij testimonio confirmetur: erat autem Iupiter cum Orionis constellatione, hoc enim gg iij ize. dibzy G Goog 1444. die 17 Aprilis hora 9. minu. 45. horologij. Cor coeli, 10 7. Baptistae Carmelitani poetae. SA S. enim nomine stellarum multitudinem intelligimus eius figurae, quae tamen in signifero omnes contineantur. Luna in horoscopo constituta, longaeuam semper decernit uitam, & animum uario mentis ardore aestuantem.

---

Girolamo Cardano, Libelli quinque. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
