Latin
DE GENITVRIS
Girolamo Cardano, Libelli quinque 121
Unproofread scanNot analysed yet
Cum uero Venus &Mercurius cum capite Algol constituti sint, in quadrato Martis, uiolentae mortis periculum indicit, Per haec omnia igitur transiens, ad extremam senectutem charus Principibus peruenit, innumeraque sui laboris monumenta reliquit: quorum praesentia uiuens gaudebat, nunc autem illorum testimonio post obitum per multa secula fama extendetur. Mercurius Lunam, &ipsam in tauro existentem trigona radiatione respiciunt. At Venus in nona cum regulo, &in Saturni trino, non so lum apud Principes gratiam, uerumetiam causa bonorum quae ad religionem pertinent, rem propriam augendam pollicentur. Huic olim cum geni turam mihi ostendisset, annum selegi, quo &dignitatem &praemium esset consecuturus, nec frustra tam firmis praeceptis &tam claris adeò geniturae argumentis. Hac uix meliorem possem, quod ad erraticas partinet, seligere genituram, maximeque pro fortuna in qua natus est, feli cem eum esse reor, si modò ascendentis transitum super Martis corpus, quadratumque Saturni, à quo non longe abest, ferre poterit. XVIII. 1467. die 9 Martij, hora 4. ab occasu. Cor coell, 2661. Coclitis Chiromantici. χέρα ἄντη ἡ πταχὲ, πλεῖον πάντον βέβλεκα ττν βαλλόντων εἰς τῆ Εαζοφιλάκιον, non de fortuna, sed de uoto seruator loquitur. Admiratione digni sunt, quicunque ultra uires aliquid audent. Tonsor, mendicus, literarum ignarus, Physionomiam ac Chiro mantiam eo studio aggreditur, ut librum non uulgarem aediderit latina lingua, &suae aetati foret admirationi. Nam praeter reliqua, moriens, tabellam fertur reliquisse XLV. uirorum, qui biothanati essent morituri, quod &ipse testatur: nec praeter duos qui adhuc supersunt, ex tam numerosa turba, ab eo mortis genere quenquam euasisse. Res prorsus miraculo digna, si maior de illo non uulgata esset. Ferunt enim multarum artium diuinatoriarum scientia, mortis &genus &diem praeuidisse. Armasse se, cum nesciret quem haberet inimicum. Eadem tamen die, qua sibi metuebat, claua ictus, occidit: quòd offendisset Bentiuolos urbis dominos, praedicens eos breui regno pulsandos, quod &euenit. Nec solum plebi, sed &eruditis clarus habitus est, cum in opus suum illius aetatis philosophorum facile princeps Achillinus prae fationem, nec paruam aediderit. Mortuus est anno 1504. aetatis 37. Violentae mortis argumentum est Luna, in septimo loco constituta, ascendenti inimica, &cum capite Algol, &Iupiter inter uergilias in eodem septimo ab ascendente peregrinus. semper enim Luna in septimo loco constituta, mortem subitam &inopinatam, uel omnino graues affert infelicitates, quod pluribus exemplum genituris confirmari uidebis. Caeterum quod ad eruditionem pertinet, Mercurius est in aquarij constellatione, de Saturni natura, in Martis domini geniturae radio sextili cum capite, &in quarta. Mortuus uero est, cum Luna ad Mercurij per uenit quadratum, &ascendens ad Martis corpus. Mercurij autem radij ante ascendens &Martis, ostendebant cuius naturae, &qualium morum esset. Sol, caput, &Saturnus in quinta, filios negabant, nec coniugium, nisi iam sene eo expectandum, est autem capricornus Mercurij trigonus.