# Libelli quinque 138

Girolamo Cardano, Libelli quinque, DE GENITVRIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/138
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/138

Podagram & repentinam mortem Saturnus, Mars, Mercurius dominus ascendentis, & Venus in aqueis signis. Idem ut bene collocati & dispositores, cum sit triplicitas nunc magnae coniunctionis, ostendunt gratiam apud Principes. Porrò infortunae in sublimi & cadentes, carceres, repentinam mortem, non tamen uiolentam, ostendunt gratiam apud Reges, potestatemque magnam, quandoque etiam supremam. Iupiter â Mercurio & Venere sextili illustratis, tum etiam Saturno, Venerem ac Mercurium trino denuò respiciente, tum Luna Solem sextili. Deest ad claritatem potentiae, quòd nec in angulis fortunae. nec Luna est supra terram, impugnat ac infirmat regiam quasi potestatem, Saturni ad Solem ex loco supremo quadratum, & uterque Iouem cadentem oppugnans quadrato ac opposito. Inualidum ad bella reddit utriusque infortunę casus in cancro, & dominus ascendentis cadens in sexta, & ab utraque dignitate etiam Planetae foeminino in foemineo signo iunctus, ascendente foemineo signo. Talia tantaque ad tam uariam fortunam declarandam necessaria fuerunt. XXXII. Philippi Archinti. – Vam uero genituram libens uolensque praeteream, quum in explicanda tua animi uirtute adulationis suspicionem effugere non possim, apud ignotos. Qui tamen aut nostri simplicitatem animi, aut tuarum laudum expertes non sunt, uir amplissime, me omni culpae suspicione liberabunt. Hoc unum tamen testari non dubitabo, neminem in amanda & excolenda eruditione tibi posse conferri: atque utinam id eueniat, quod Plato dicebat, ut uel tui similes, maximis potiantur dignitatibus, aut qui maximis potiuntur dignitatibus, tui similes efficiantur. At ego tibi laudem incomparabilem accessisse existimo, qui duarum difficilium rerum, altera potitus sis, aliam non neglexeris. Porrò Mercurij ad unguem cum Ioue XXII. 1495. die 3. Iulij, hora 4. mi. 34. ante meridiem. Cor coeli, 126. Philippi Archinti. loue quadrata, tum etiam recepta radiatio, quod Iupiter in cancro gaudeat, ingenium, quale sit, prudentiam & eruditionem declarant. Atque ita ex testimonio stellarum, absque nostra celebratione tanta uirtus patet. Verum cum Soli canicula, Lunae scorpij cor iunctum sit, eo suos effectus producunt serius, quo magis à Solis linea disteterint uersus austrum. Antares quidem partibus quatuor tantum. Procion autem 16. Celerius uero, fi boream uersus, atque in signis, quibus latitudo ascensionem minuit: tardius ubi auget. Sol uitae hic significator proculdubio est, ascendens incertum, atque ut puto, ex initio uirginis, uita tamen haud incerta est. Caeterum cum Sol ad Lunae quadratum peruenerit, merito te honore decorabit. mm ij zed by Googl Dis & loco in quo gaudet existentis. Tum Iupiter maximo uexatur infortunio, cadit ab exaltatione ab angulo, est cum cauda & cum radijs Mercurij inimicis. Ictu igitur archabutij confracto crure, inde Medicorum opera amputato, inter acerbissimos dolores mortuus est, uir quidem crudelis admodum. Caeterum peritia rei militaris & fortitudine inclytus. Eum Burbonio adiungere uoluimus, sed celeritate praetermissum, hic restituere curauimus. Est etiam in eius genitura Veneris positio cadentis tum ad Martem consideranda.

---

Girolamo Cardano, Libelli quinque. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
