# Libelli quinque 140

Girolamo Cardano, Libelli quinque, XXXIIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/140
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/140

Cum igitur Mars esset eleuatus supra Saturnum, significatur mors per ignem, & eò magis, quòd uterque illorum respicit ascendens. Est autem Saturnus dominus primus geniturae, quia trigoni & exaltationis, Venerem Saturnus manifeste damnat: hoc totum tamen non decerneret omnino mortem, nisi quia deest uitae largitor, nam solus Mars est supra terram, & Iupiter cum Mercurio est combustus. Et Sol inimicus ascendenti ipsum damnat. Cum igitur Venus peruenit ad Mercurium, & Luna ad Solem in annis 14. completis, & erat cum Mercurio stella corporaliter de natura Solis & Martis, & in reuolutione Mars fuit in loco Saturni opposito sui, & Saturnus in angulo quartae in oppossto Veneris cum cauda existentis, & Luna in par. 29. mi. 36. aquarij, in quadrato Veneris & Saturni, & Venus cadebat in scorpione, omnes in infortunarum terminis. Ideo conuenit, ut eo anno ictus fulmine protinus interiret: & in hoc animaduerte, quòd Venus Saturnum oppugnat in reuolutione, econtra in genitura. Fuit etiam hoc in Veneris Alfridaria planetae debilioris in tota genitura. Baptistae Bergomensis.

---

Girolamo Cardano, Libelli quinque. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
