# Libelli quinque 141

Girolamo Cardano, Libelli quinque, XXXIIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/141
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/141

Nimaduerte, quòd in genituris, in quibus nondum mihi Aexploratus erat error loci Saturni & Martis, quod eas olim sic statuissem, emendatum non inuenies, tum magis propter celeritatem, & quia res non magni momenti est, ubi non intercipiatur Planeta. Hic igitur daemoniacus erat, nam parentes primo eius insania laborabant, & Iupiter ex gradu fermè erat in Satur ni opposito, & utrunque luminare cadebat ab angulo, & Luna plena luminibus opposita Marti, & sub terra. Conuenit igitur ut haberet daemonium furiosum, & quia Mercurius fuit in ascendente in sextili Veneris, & cum spica uirginis, praedicebat sutura, reuelabat abscondita, & in eo genere erat gratus hominibus. Cum uero peruenisset ad annum decimumquartum, mortuus est ex reuolutione, quia non erat ei dispositor uitae, praeter Mercurium, & in directione, latet me causa mortis eius, seu quòd oporteat diligentius considerare, seu quòd iam fit ex occulto mihi prin cipio, seu quòd ascendentis hora paululum euariet.

---

Girolamo Cardano, Libelli quinque. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
