# Libelli quinque 143

Girolamo Cardano, Libelli quinque, XXXVII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/143
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/143

XXXVIII. 1500. die 29 Maij, hora 14 horologij. Cor coeli, 116. Oculo priuati. Vic accidit anno 1513, die Ianuarij 17, ut ludendo dexAtrum oculum sibi effoderet. Eo anno ascendens ad quadra tum Saturni, & Sol ad quadratum Iouis, qui est inimicus geminis peruenit: est autem Sol cum cingulo Orionis absque differentia ulla. Cingulus Orionis oculos hebetat: nam quibus etiam hic ascendit, oculi semper minus firmi sunt. In ea reuolutione ascendit caneri pars 26, locus Martis. Mars in 29 parte sagittarij, retrocedens in oppossto Mercurij, qui fuit in 29 parte geminorum. nn ij Google zed b rum. Luna in tertia parte sagittarij cum corde scorpij. In reliquis non satis causam percipio, nisi quòd hora casus Luna erat in 17 parte geminorum, in loco Solis infortunato, & cum Orionis cingulo, & Saturnus in 14 parte scorpij, & Mercurius in 15 parte aquarij. Et cum possem plurium, quibus oculi casu excide rant, manifestas describere genituras, uolui hanc potius quasi ab sconditam causam tanti effectus continentem ponere, ut ad omnia magis animaduertat Lector: nam reliquarum omnium Luna uel in septima ab infortunis damnatur de quadrato, uel in 6.

---

Girolamo Cardano, Libelli quinque. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
