Latin
XXXVII
Girolamo Cardano, Libelli quinque 144
Unproofread scanNot analysed yet
loco comburitur, cum infortunis infortunata existens, &in omnibus propinqua stellis nebulosis. Habuit hic numerosam prolem ualde ac sospitem, sed hoc nihil clarius: est etiam uir studiosus &eruditus, &hoc etiam ex his quae diximus, nimis manifestum. XXXIX. Simonis Rigoni. Ic publicè laceratus est, anno 1506, quo ei praedictum fuerat, periturum acerba morte: nam non erat ei dispositor uitae, praeter ascendens. Erant enim Planetae omnes sub terra, &Mars peregrinus in angulo, &Venus cum luminosioribus lancis, &Mercurius dominus ascendentis cadens à domo sua in angulo imi coeli, cum cauda, combustus à Sole, &cum insignibus stellis extra formam scorpij, de natura Martis &Lunae, &dicitur globus à nobis, &Iupiter fuit cum stella de natura Solis &Martis, &Saturnus fuit in constellatione aquarij de natura Saturni &Iouis, &in reuolutione fuerunt omnes erraticae supraterram, &Luna cadens in scorpione iuncta Mercurio infortunato in 27 parte Scorpionis, in corde coeli, &in quadrato Saturni, caudae &Martis coniunctorum in 7 loco in leone. Et qui potest uel euentui uel significationi syderum aliquid addere, addat: ego certe fingere haud possem. Cum uero omnes, quibus uirgo ascendit, assequeretur. Martis &Solis oppositio ex angulo hoc ostendit &Luna cum cauda &corde scorpij infortunata, quo ad uitam Cum igitur Luna &ascendens in annis 24 ad Solis quadratum peruenerunt, occisus est, &in reuolutione Mercurius fuit cum cauda, &Sol cum loue, &Luna cum Saturno in quadrato Saturni. ¶Hora reuolutionis. Leonis. Ascendens Tauri. Saturnus Tauri. Luna Virginis. Mercurius Virginis. Cauda Virginis. Sol Virginis. Iupiter Cancri. Mars 19 29 Leonis. Venus