Latin
XXXVII
Girolamo Cardano, Libelli quinque 152
Unproofread scanNot analysed yet
Nunc uides quantum referat immutatio, quae poterat esse stultissimi, si soli Saturno applicasset, sic posita sapientissimi est, Sol autem fuit iuxta uirginis spicam per duas coeli partes. Caetera ingenue fateor, tanto uiro uix consentiunt: hunc tamen praecedenti subiunximus, cum uterque consilio plurimum claruerit. Verum hic ad occupandam rem publicam nihil officij aut uirtutis neglexit aut omisit. Ille occupata republica, quamuis (ut forte sibi uidebatur) pontificiam dignitatem augere laudabile existimaret, piumque opus Italiam barbaris, ecclesiasticam potentiam feruitute liberare, cum nihil in suos penê uel hoc amo re contulerit, non tamen haec concordia, astu, beneficio, precibus, persuasioneque perficere tentauit, sed bellis, ac innumeris cladibus, ut Pirrum quendam in ueste illa sacerdotali, cruceque pereunte, effingeret. ita futura sint, quid deterius, quàm ut eos imiter quos accuso, ut mendacio, &aliena iactura, mihi beneficium quaeram? Quorsum uero tendam, ut fallar?