Latin
XXXVII
Girolamo Cardano, Libelli quinque 154-2
Unproofread scanNot analysed yet
egregium bonum, ut ex radicibus nostris apparet. Nam Venus iuncta qq ij yGoogle iuncta loui, &Luna in ascendente cum scorpij corde. Periculis tamen magnis subijcietur propter Lunae cum infortunis aspectum. Saturno Marti opposito, cacodaemonis locus ambiguus: nam ubi quadrata infortunarum, ibi louis &Veneris amica radiatio. Loca infortunarum sunt in aspectu amico Lunae, locus oppositus Lunae est sub Sole. Plura igitur ei accident, à quibus pecuniarum beneficio seruabitur, non tamen forsitan omnia. Hunc iam haereditate omnium affinium in eum collata stellarum beneficium sensit: reliqua sunt manifesta.