# Libelli quinque 154

Girolamo Cardano, Libelli quinque, XXXVII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/154
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/154

& ut arti fidem, quam qui nostra legent experimento confirmatam, tribuunt, nunc his ineptijs subtraham? Quare pura haec profiteor de his, quos & si diligam, nulla tamen causa ad hoc allicior Nostris enim temporibus, opinio quaedam uirtutis in precio est apud Principes, non uirtus, quam plerique oderunt, pernicie sua. Et si hic inter bonos adnumeretur uel optimos, non tamen optimi nostri temporis, mediocribus antiqui aeui coaequari possunt, cum qui neque excoluerint cum sci rent, tunc in precio haberentur, nunc cum & inuenerimus & excoluerimus, pari cum antiquis quibuslibet certamine negligimur, omniaque impostoribus & adulatoribus conceduntur, artes etiam quaedam ludibrio sunt, deinde de fortuna iniuste conqueruntur. Haec igitur sic se habent: Luna Veneri iuncta in cancro, & caput in prima, fortem decernunt uitam amplamque fortunam: auget hoc Iupiter ex quadrato. Saturnus uero Mercurio iunctus in Iouis trino. Ipse uero Iupiter in quadrato Lunae & Veneris, cum quibus conuenit, & regulus cum Saturno, & circa Lunam & Venerem stellae nobiles, liberam proculdubio, cum Sol ad sextilem uenerit, decernunt potestatem: ipse uero blandus eloquio, cunctisque supra modum gratus erit, sedebitque in maiore quàm quisquam fratrum dignitate, eritque formosus, superabit progenitores suos potentia, & falsò apud plures cuiusdam stulticiae notam subibit. Martis sextilem, qui erat dominus octaui loci. Et quia cum hoc dominus ascendentis erat cadens, combustus, & infortunatus, necesse fuit, ut etiam infans moreretur. Superuixit 33 diebus & hoc quia infortunae non erant in angulis, & Luna erat in tauro fortis, unde compleuit mensem Lunarem, tum maxime quia terminus erat Iouis. Et sic uides, radices has, nulla ex parte dubias esse. LII. 1535. die 11 Februarij, hora i, post meridiem. Cor coeli, 19 X. Monstrosl. T hic maximo periculo natus, uix uixit, nam toto primo Emense conuellebatur. Primo quidem septimestris fuit, unoque pede prius emisso, inde obstetricis industria agrippa natus, & eum mola: nam utraeque infortunae in angulo & oppositae, & cum tia eis Mercurius dominus loci Lunae, uterque autem dominus ascendentis cadens, Iupiterque etiam combustus: Quamobrem pro monstro uixit, quia Luna est in trino louis & Veneris. Apparet autem ex radicibus nostris, quôd in re haereditaria & mulierum causa, & pecuniaria, erit bene fortunatus, imo ualde econtra in ualetudine & uita, nam periculis etiam externis periclitabitur. LIII. 1525. die 7 Maij, hora 6. minu. 21 à meridie. Cor coeli, 28 8. Caesaris Lancae posthumi. W. N Vr hic posthumus sit, non satis intelligo: nulla enim, praeter Chanc, genitura posthumi ad me peruenit. Habebit aliquod

---

Girolamo Cardano, Libelli quinque. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
