Latin
XXXVII
Girolamo Cardano, Libelli quinque 156
Unproofread scanNot analysed yet
LVI. 1534. die 5 Septembris, hora 15. minu. 18. à meridie. Corcoeli, 256. Infantis infelicis. Vm Luna esset infortunata in duodecima, ibique Saturnus, Venus, &caput. Saturnus autem cadens Martem &ipsum cademtem infortunio afficiebat: uterque autem Mercurium horoscopi dominum &sub terra existentem male affecit. Erat autem Mercurius etiam in quadrato louis infortunati. Quamobrem Sol solus uitae defensor relinquitur, &hic est in trino louis, sed infortunati. Sol uero non est temporis dominus, &infortunatur in uirgine, &lo cus ille est loui inimicus. Quia igitur Sol sub terra fuit, diu uiue re non potuit, sed tabescens miro morbi genere tenebatur, ut illud incertum esset. Quid admiratione dignius, an talem morbum posse ei aetati superuenire, an tantam morbi magnitudinem infantulam posse perferre? Mortua est igitur anno tertio aetatis suae. LVII. 1487. die 24 Octobris, hora 14. minu. 32. à meridie. Cor coeli, 1711. Tabescentis. Symon Vmon Mantegatius aurifex, qui in iuuenta mortuus est tabe, cum haberet omnes Planetas sub terra. Vitae largitor est ascendens.