Latin
XXXVII
Girolamo Cardano, Libelli quinque 159
Unproofread scanNot analysed yet
Effecit igitur, ut ex effectu, horoscopum d by GGoogle scopum constitueremus, in cuius trino est Iupiter, Saturnusque in terrea triplicitate, alter etiam in alterius trino. Luna in Martis opposito, dans acrimoniam, quia discedit, &Mars in loco gaudet, domus enim sua est. Tum uero Mercurius Veneri iungitur in constellatione capricorni, de natura louis, Saturni, &Mercurij, Vtrunque autem necesse est, uel esse in ascendente, uel ascendens respicere. Vnde cum signum etiam terreum sit, erit haec scientia ualde praecox, dominante ficcitate: &quia Iupiter damnatur in uirgine, &Luna est in opposito Martis, &Sol cadit in aquario, successu aetatis habebit multa inconuenientia. Quod si cum hoc ascendit capricornus (est enim signum terreum) impossibile est ut non eueniat illi detrimentum, secundum regulas superius datas. Et si haec constellatio fuisset in alia triplicitate, maxima bona polliceretur, ita maxima, ut penè incredibilia: esset enim excessus idem in comparatione ad perfectam aetatem, quo nunc pueros suae aetatis antecellit. LIX. Mulieris quae ueneno perijt. Eptimus locus, &dominus eius, &Sol, sunt in signo bicorEporeo, ideo significantur duos coniuges. Et quia dominus quinti loci masculinus, in masculino signo &in sextili Iouis, &iunctus Veneri, &uterque in 11 loco, indicat multos filios masculos. Suscepit igitur filios nouem, sospites ma sculos, Saturni autem casus iuuat ad hoc ut sint sospites. Cumque Mercurius fit occisor, &ipse cum cauda, &in sextili Saturni, indicat mortem uiolentam ueneni causa, tum magis quòd Saturnus est in scorpione. Mortua est igitur anno 50 aetatis sumpto ueneno ab inimicis suis. Tum igitur Sol peruenit ad corpus Saturni, &sextilem Mercurij cum cauda existentis in scorpione, &loco peregrino, &ascendens cum Luna infortunata cecidit να 5 1485. die 11 Septembris, ho. 17. mi. 30 horologij. Cor coeli, 237. Mulieris quę ueneno perijt. cecidit in quadrato Saturni eleuati in corde coeli, &cum capite draconis existentis. Ideo cum dominus ascendentis esset infortunatus, mortua est eo anno, ut diximus.