# Libelli quinque 160

Girolamo Cardano, Libelli quinque, XXXVII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/160
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/160

LX. Venetiarum aedificatio. On admodum magnam fidem his habere necessarium est, cum pleraque in eis falsa sint & commentitia. Si quis tamen mihi hanc coeli constitutionem pro urbis origine ostendat, haec dicam uociferans. Et spica uirginis in imo coeli cum Saturno forti, diuturnum regnum & stabile pollicentur. Mars in quarto loco secundum uim cadens, in bello plerunque infoelices ostendit. Mercurius proditoribus damna patientur, quia Saturnus in Solis opposito est. Sunt autem maximi uirtutum aestimatores, ac ad publicam utilitatem paratissimi, qua in laude à nulla Italiae urbe superantur.

---

Girolamo Cardano, Libelli quinque. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
