Latin
XXXVII
Girolamo Cardano, Libelli quinque 162
Unproofread scanNot analysed yet
hoc autem longe melius ac praestantius eruditione. Facit hoc Luna &Iupiter domini ascendentis, Mercurio per radios uel corpus iuncti. Cacodaemone carent, ideo numero perfecto reuolutionum terminabuntur. Proximior tamen locus cacodaemoni, &à quo magna detrimenta patientur, initium cancri est, ibi radij Solis &Saturni quadrati, nec conuenientes signo, &in 12 loco. Igitur praelio nauali superabuntur, proditione etiam adiecta. LXI. 1167. die 4 Martij, hora 19. minu. 30. post meridiem. Cor coeli, 8X. Mediolani instauratio.