# Libelli quinque 163

Girolamo Cardano, Libelli quinque, XXXVII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/163
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/163

Man Ars in Iouis trigono non conueniens, & Luna in opposito Veneris in scorpione, multa detrimenta bellorum causa ostendit, atque in his aliquando infoelices, & multam sobolem mulieribusque deditos nimis, atque ea causa infortunatos. Porrò Mercurius in domo propria, in Saturni trigono, ipso in aquario existente, diuina prorsus ingenia, tum etiam ad artes praestantissima. In caeteris ualde dissita est haec coeli constitutio, quam uix uerisimilem esse crediderim. Homines misericordes, laboriosi, ingenio magno praediti, minime concordes, publicaeque utilitatis custodes. Populus simplex, ac leuis, benefici tamen ac ciuiles. Vrbs ipsa talis est, quae fi optime regatur, nulli alteri ueniat postponenda, nec ulla alia eruditorum maiorem copiam uirorum nec insigniorum aedidit, uel fortiorum. lacet tamen suo olim intestino iactata malo, quo & Roma, iam gentium domina, & ipsa exteris seruire cogitur. Eudaemonis locus unus Saturni, alter Mercurij, tertius louis. Cacodaemon octaua leonis pars, alter scorpij, pars uigesimaprima. Quadratum Solis ac Iouis, non ex conuenientibus signis, seruire alienis cogit. LXII. Florentiae instauratio. luitas haec Martem habet cadentem, unde non multum Obello proficere potest. Ostensum est autem Mercurium in piscibus damnari, unde ad literas non adeò ut Mediolanenses apti. Diu libertatem retinuit, nuper amisit: causam in libro de Archanis aeternitatis aperuimus. Luna etiam à Saturno & Sole infortunata. Saturnus in coeli meditulio & domo propria & mo bili signo, mutationes multas à seipsis ostendit, seditionesque. Cum igitur Saturnus & coeli medium peruenerunt ad Iouis qua dratum LXIII. 423. die 31 Maij, hora 15 minu. 42. post meridiem. Corcoeli, i22. Instauratio Bononiae. Anifestum est, quòd Mercurius in ascendente in quadra to Lunae amico dat bonam rationem, si haec est figura.

---

Girolamo Cardano, Libelli quinque. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
