# Libelli quinque 164.1-4

Girolamo Cardano, Libelli quinque, 164.1 to 164.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/164.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/164.1

Factus iureconsultus ad scribae Regij fastigium ascendit, hoc ostendit Iupiter in quadrato Solis, & quia uterque cadebat ab exaltatione, & erat in mobili signo, & etiam ab angulo, significat, quod esset hoc extra patriam, cum modica utilitate, & quod tandem caderet ab illa dignitate, saltem re, si dignitas esset natura perpetua. Sicut accidit cuidam doctori, qui prohibitus est publice, uestibus praecisis doctoris facultate in perpetuum uti. Et quia Iupiter aspexit ascendens de trino, significauit comitatem, & urbanitatem, usque ad scurrilitatem, quia cadebat à loco suo, & etiam ab ascendente, cum esset oppositum suae domus. Et quia ascendens fuit uirginis initium, & ipse Mercurius dominus domus, exaltationis, trigoni, ac ibi etiam stella de natura Mercurij & Veneris, significat, quòd esset totus mercurialis, ut dicunt, id est ingeniosus, uarius, mutabilis, mendax, subdolus, studijs deditus, & ita composuit librum de occulta philosophia, in quo congessit mille nugas, nulla penitus re uera existente, & meretur talis liber comburi: cum seducat homines, tum argumento tum uiri nomine illo inani, scripsit & alia quaedam, inter quae de ignibus, sed non uidi, alia autem opuscula ad amicos nostros peruenerunt. Et quia cauda fuit in gradu ascendentis, significauit ingenium acutissimum, uafrum, non tamen aptum ad disciplinas, maledicum, & mali animi, & ideo scripsit de natiuitate scientiarum, in quo praeter argumenti nequitiam, ostendit etiam suam ignorantiam, dum tractat quae nescit, placet tamen multis, ut asinis paleae. Et quia Iupiter cadit, & pulsatur radijs Solis infortunati, & Sol in secunda, significauit, quòd moreretur in paupertate, & sic mortuus est in miseria. Et quia Luna erat in trino Veneris, & sextili Martis, significauit haereditatem, & diuitias causa mulierum, & nescio an habuerit illas, significant etiam, cum omnes sint peregrini, & in terreis signis, & domini trigoni ascendentis, itinera multa per terram. Et quia Saturnus & Mars sunt in angulis, & Mars est in coeli medio significat carcerem, & tormenta, & mortem publicam.

---

Girolamo Cardano, Libelli quinque. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
