# Libelli quinque 164.5-7

Girolamo Cardano, Libelli quinque, 164.5 to 164.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/164.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/164.5

Et ita fuit captus, ut hereticus, ob caudam in ascendente, & mansit plusquam per annum in carceribus, inde exiuit, quia Mars flectitur à sextili Lunae & Veneris, & non aderat aspectus malus, & ipse erat doctor, & magni nominis, & ita oportet, ut in his consideret astrologus, quae dicta sunt in capitulo tertij libri de hac re, & hoc accidit, cum ascendens peruenit ad quadratum Iouis: & mortuus est, cum peruenit ad sextilem Saturni, qui erat hostis ascendentis. Et quia Saturnus respexit ascendens de quadrato, non potuit esse pulcher, nec bonus omnino, nisi quia utrumque mitigatur à trino Iouis. Et quia Saturnus respexit Solem sextili aspectu, indicat, quòd haberet etiam fundos, & honores, & dignitates, & in quibusdam rebus perseuerantiam, & quòd futurus esset illustris mundo. Et quia Sol est in quadrato louis, significat potestatem aliquam, & ideo fuit luris consultus, & cum magistratu. Et quia caput fuit in occidente, significat mortem ex genere strangulationis aut ueneni. Et quia Mars fuit cum dextro humero Orionis, significauit, quia erant de natura Martis & Mercurij, quod faceret quaedam sua manu, sicut faber, & quod esset industrius & magni ingenij in hoc. Et quia Mars erat potens, & respiciens Venerem, & Mercurium, significat, quòd esset incontinens circa mulieres & quia Saturnus erat in angulo, significauit labores, & Mars etiam malos mores. Et quia cor coeli fuit 24 pars Tauri, & radij Lunae, & Veneris, dominantium ante illud, significat quod uis, & initium suae potentiae esset à mulieribus. Et quia Luna erat in octaua in ariete, significabat, quòd delectaretur animalibus quadrupedibus, plusquam deceret.

---

Girolamo Cardano, Libelli quinque. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
