# Libelli quinque 165

Girolamo Cardano, Libelli quinque, 165. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/165
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/165

LXVIII. 1501. die 27 Augusti, ho. 6. minu. 27. post meridiem. Cor coeli, 2249. Viri uariae fortunae. ret. Via Luna est in quadrato Martis in duodecima, habebitur pro Cinsano, & sic perseuerauit usque nunc opratio haec. Quia Venus ascendentis est domina, in quadrato Saturni, significat morbum inseperabilem, ex genere Phtisis & hecticae: & sic fuit deploratus ter aut quater, & fuit empicus, & quia Mars respicit Mercurium foelicitur ex parte utriusque, uel saltem Mercurij, significat ingenium acutum. Et quia lupiter est in secunda, significat diuitias, & sanitatem tandem, & quia Sol est in septima, per angulum & lineam, significat dignitatem, factus est medicus principis. Igitur & nunc est, tum magis auget fortunam Lunae cum loue sextilis, & Mars in tertia in trino Mercurij, significat itinera, in quibus ditabitur. LXIX. bySV. 1480. die ultimo Decemb. hora 10, post meridiem. Cor coeli 2311. Gabrielis de Aratoribus.

---

Girolamo Cardano, Libelli quinque. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
