# Libelli quinque 166

Girolamo Cardano, Libelli quinque, 166. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/166
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/166

COl, Luna, Mercurius, respexerunt ascendens benigno aspectu, & ideo Osignificant uitae diuturnitatem, & quia Luna Mercurio iuncta est, signi ficat ingenium, & rationem bonam, & maxime, quia Mars respexit illos sextili radio, & caput in coeli medio, dat primum locum in sua arte, est autem arithmeticus optimus, & hortationibus suis induxit me, ad edendum ea quae edidi, & Mars in septimo loco, cum fuisset patria direpta, significauit uulnera, unum in pede quo claudicat, aliud in facie. Iupiter in opposito Ve neris, lucrum significat. Erit autem ualde longaeuus, & Saturnus in ascens dente declarat mores, parcitatem, tollerantiam, nam est in finibus suis. ize LXX. 1494. die 20 Decembris, hora 9. noctis sequentis. Cor coeli, 276. Thomae Isei medici. UIe cum habeat Mercurium in corde coeli nostrae geniturae, & Lunam, II & Martem, & ascendens, in loco Veneris & Mercurij nostrae geniturae, rursusque louem in loco Solis nostri amicitiam naturalem significat, & si iure collegij prohibeamur. Iupiter in quadrato Solis, significat consilium, & audaciam in suo genere, his cadentibus tamen, humilem effectum. Mercurius in quadrato Martis, Lunae, & ascendentis, ingenium & imaginationem, nec habebit filios, nam Saturnus est in quinta, & Sol in quadrato louis, quamuis speret habere, & quia Sol est in sextili Saturni, significat, quod habebit memoriam, & patien tiam, & Solis aspectus cum loue & Saturno, effecerunt quod praeter omnium expectationem, doctor medicus euasit, quamuis humanioribus literis fermè careat. Luna cum Marte peregrinis in ascendente, homicidium & exilium minantur, & per haec omnia transiuit. byGoogl LXXI. 1532. die 1. Martij, hora una ab ortu Solis. Cor coeli, 10 7. Francisci Zazi. S. V. Ic, cum Saturnus & cauda Solem damnent, rursus Sol damnatus Sa turnum, ambo cadentes, & peregrini, posthumum nunciant, erit autum difficili ob haec etiam aditu ad honores, nisi religionis. Luna uero in coeli medio cadens, in sextili Solis & louis, in trino existentium inuicem, dathonores ex rebus uariantibus, non firmis, eritque instabilis consilij, quia ascendens & Luna, sunt in signis mobilibus, & Mercurius etiam. Coniunctio autem Veneris cum Mercurio, ingenium dant, & quia domi nus ascendentis est cum cauda, erit fallax, & uix euadet ne corpus eius ab inimicis dilaceretur, uitae dator est Luna. Paucis ab hinc annis, dum esset puellus, cecidit in puteum, & praeter spem euasit. Saturnus in tertia fratres denegat. tt ij igi LXXII. 1489. die 13 Iulij, hora 7. mi. 23. à meridie. Cor coeli 25. 30 no. O. hBene fortunati & cati.

---

Girolamo Cardano, Libelli quinque. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
