# Libelli quinque 170

Girolamo Cardano, Libelli quinque, LXXIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/170
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/170

Luna in duodecima peregrina, in trino Saturni in octaua existentis, & ipsa domina ascendentis, carceres minatur. Fuit autem in eis non semel: quandoque etiam ad perpetuos damnatus. Sol in ascendente robustam uitam. Iupiter in quadrato Mercurij. ambobus in domo existentibus propria, auget eloquentiam & consilium, sed repugnantem sententiam communi sententiae praestat, inde haere ticus iudicatus, infamiam, carceres, & uitae pericula acerba subijs, nec solum in sacra pagina, sed in omnibus disciplinis (plures enim callet) inauditas & absurdas excogitauit opiniones. Mars figurae dominus, stella cum Mercurio de natura Martis, uix ignis periculum effugiet, absurda uenere laborasse ne cessarium est, nam Venus in masculino signo, in domo Martis, cadens, & in sextili Mercurij.

---

Girolamo Cardano, Libelli quinque. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
