# Libelli quinque 175.1-4

Girolamo Cardano, Libelli quinque, 175.1 to 175.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/175.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/175.1

LXXXII. 1500. die 16. Ianuarij, ho6. cum dimidia, noctis sequentis. Cor coeli, 265. Antonij Brasauolae. CIc hoc tempus in suo libro de simplicibus medicamentis scriptum inueOni. Et quanquam non satis foelix fuerim ad hanc usque diem ob benefacta, malo tamen ueritatem non relinquere, quàm ingratos non experiri. Nempe hic unus à Vessalio, solus uidetur scribere, quae sciat, his temporibus in medici na, alij uel erroribus chartas implent, uel nugis, uel ambiguis orationibus. Mercurius cum Venere & Sole in Lunae opposito hoc significat. Sed dices. Saturnus & Mars impediunt: dico quod non impediunt, sed mores significant, decernuntque pericula. Luna uitam significat. Cauda Cigni cum loue existens de natura Veneris & Mercurij, diuitias, potentiam, & honores auget, in eadem enim parte est paucis minutijs distans. Esse pertinacem & ampitiosum, positio erraticarum in fixis signis omnium, & Venus cum Sole, & Iupiter cum dicta stella decernunt, caueat tamen sibi Ego hominem hunc non uidi unquam, magnus tamen corpore esse debet. Scripsit multa & praeclara in medicina, & lectu digna. LXXXVI. 1529. die 7 Februarij, ho. 4. à meridie. Cor coeli, 30 V Oblesi oculo. Vic dum in domo mea maneret, agenti quartumdecimum annum, praedixi, Aquod breui uel amitteret oculum sinistrum, uel magnum periculum passurus, intra xviij menses aduenit illi phlegmon in palpebra sinistra, adeo ut fer me oculus sit periclitatus, causa praedictionis, fuit Luna infortunata in septima, in quadrato Saturni, existentis in sublimi. Sed quia est mutuum domicilium, nam Luna exaltatur in tauro, & aquarius est domus Saturni, & lupiter est qua si in opposito, ideo post longum tempus euasit, oculo minime uitiato, & quia lu piter est in ascendente, in trino quasi Martis, erit robustus & agilis, nec deficietur uictu, & quia Mercurius & Luna sunt in sexta, pulsati à Saturno, incommo da ferme perpetua decernit, ob quae nomen eius praeterij, habebit haereditatem, & erit fidelis etiam & probus, & manifestum est quod uita sua erit plena laboribus, & erit satis longaeuus, armisque ac certaminibus delectabitur, in quibus pericula & damna subibit, & extra patriam per tempus longum uiuet, hoc tamen non adeo certum.

---

Girolamo Cardano, Libelli quinque. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
