# Libelli quinque 182-2

Girolamo Cardano, Libelli quinque, LXXVII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/182-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/182-2

pulsauit Solem trina radiatione, & Luna fuit Iupiter igitur hostis, in opposito Veneris, & Luna domina ascendentis, & Mars in septima, & cum hoc peruenit ascendens ad louem infortunio affectum. Et non est homo intelligens in hac arte, qui perspecta hac genitura, non iudicaret hunc aliquod magnum facinus perpetraturum, passurumque detrimentum magnum ea aetate, nihilominus quod patrem esset occisurus, hoc dicere non posset adeo constanter. Et ideo recte ille apud Quintilianum declamat, ad tantam scientiam tamque firmam ac exquisitam non posse astrologum peruenire. mi. 19. à meridie.

---

Girolamo Cardano, Libelli quinque. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
