# Libelli quinque 183

Girolamo Cardano, Libelli quinque, LXXVII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/183
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/183

Cor coeli, 166. Albertus Durerius pictor. UIc eximius Graphicus fuit, qui etiam monimenta suae artis Aliteris mandauit. Fuit autem Luna cum Nodo cum Sole atque in Iouis quadrato: at uero Sol cum Venere, & in Martis sextili. Porrò Venus, Sol, Luna, in constellatione insigni sex stellarum quarum quatuor in Orione fulgent, duae in Auriga, atque ex his tres magnitudinis primae, reliquae secundae, ut toto coelo nullus illustrior locus habeatur: ergo harum stellarum uis maxima, tum errati carum erit. Caeterum, quòd ad picturam magis quam ad literas aut aliam artem res ista pertineat, uel ex syderum natura, uel regionisq ualitate explorare conuenit. Mortuus est anno 1528. byGoogle CANON PR bulis Blanchini sequentibus. Ic sunt duae tabulae pro nostra regione, una ascensionum rectarum stellae habentis latitudinem non maiorem octo partibus, altera obliquarum earundem. Stellarum uero latitudinem maiorem haben tium in capite octauo primi libri habes rectam & obliquam ascensionem, & sic fermè toti Italiae absque computo laborioso satisfecimus.

---

Girolamo Cardano, Libelli quinque. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
